Deuteronomium 31:1 - Prayer Tents



Share: Select All button

Previous ChapterNext ChapterReduce Font SizeIncrease Font Size
Deuteronomium 31
Vulgate (Latin) Help
31Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba hæc ad universum Israël,H4872H3212H1696H1697H3478 2et dixit ad eos: Centum viginti annorum sum hodie; non possum ultra egredi et ingredi, præsertim cum et Dominus dixerit mihi: Non transibis Jordanem istum.H559H3967H6242H8141H1121H3117H3201H3318H935H3068H559H5674H3383 3Dominus ergo Deus tuus transibit ante te: ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas: et Josue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus.H3068H430H5674H6440H8045H1471H6440H3423H3091H5674H6440H3068H1696 4Facietque Dominus eis sicut fecit Sehon et Og regibus Amorrhæorum, et terræ eorum, delebitque eos.H3068H6213H6213H5511H5747H4428H567H776H8045 5Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis, sicut præcepi vobis.H3068H5414H6440H6213H4687H6680 6Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.~H2388H553H3372H6206H6440H3068H430H1980H7503H5800 7Vocavitque Moyses Josue, et dixit ei coram omni Israël: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum juravit Dominus, et tu eam sorte divides.H4872H7121H3091H559H5869H3478H2388H553H935H5971H776H3068H7650H1H5414H5157 8Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimittet, nec derelinquet te: noli timere, nec paveas.~H3068H1980H6440H7503H5800H3372H2865 9Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam fœderis Domini, et cunctis senioribus Israël.H4872H3789H8451H5414H3548H1121H3878H5375H727H1285H3068H2205H3478 10Præcepitque eis, dicens: Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate tabernaculorum,H4872H6680H559H7093H7651H8141H4150H8141H8059H2282H5521 11convenientibus cunctis ex Israël, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus, leges verba legis hujus coram omni Israël, audientibus eis,H3478H935H7200H6440H3068H430H4725H977H7121H8451H3478H241 12et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis, et advenis, qui sunt intra portas tuas: ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque omnes sermones legis hujus.H6950H5971H6950H582H802H2945H1616H8179H8085H3925H3372H3068H430H8104H6213H1697H8451 13Filii quoque eorum qui nunc ignorant, ut audire possint, et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra, ad quam vos, Jordane transmisso, pergitis obtinendam.~H1121H3045H8085H3925H3372H3068H430H3117H2416H127H5674H3383H3423 14Et ait Dominus ad Moysen: Ecce prope sunt dies mortis tuæ: voca Josue, et state in tabernaculo testimonii, ut præcipiam ei. Abierunt ergo Moyses et Josue, et steterunt in tabernaculo testimonii:H3068H559H4872H3117H7126H4191H7121H3091H3320H168H4150H6680H4872H3091H3212H3320H168H4150 15apparuitque Dominus ibi in columna nubis, quæ stetit in introitu tabernaculi.H3068H7200H168H5982H6051H5982H6051H5975H6607H168 16Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea: ibi derelinquet me, et irritum faciet fœdus, quod pepigi cum eo.H3068H559H4872H7901H1H5971H6965H2181H310H430H5236H776H935H7130H5800H6565H1285H3772 17Et irascetur furor meus contra eum in die illo: et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem: invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me hæc mala.H639H2734H3117H5800H5641H6440H398H7227H7451H6869H4672H559H3117H7451H4672H430H7130 18Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala, quæ fecit, quia secutus est deos alienos.~H5641H5641H6440H3117H7451H6213H3588H6437H312H430 19Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete filios Israël: ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israël.H3789H7892H3925H1121H3478H7760H6310H7892H5707H1121H3478 20Introducam enim eum in terram, pro qua juravi patribus ejus, lacte et melle manantem. Cumque comederint, et saturati, crassique fuerint, avertentur ad deos alienos, et servient eis: detrahentque mihi, et irritum facient pactum meum.H935H127H7650H1H2100H2461H1706H398H7646H1878H6437H312H430H5647H5006H6565H1285 21Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes ejus, quæ facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum.H7227H7451H6869H4672H7892H6030H6440H5707H7911H6310H2233H3045H3336H6213H3117H935H776H7650 22Scripsit ergo Moyses canticum, et docuit filios Israël.H4872H3789H7892H3117H3925H1121H3478 23Præcepitque Dominus Josue filio Nun, et ait: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces filios Israël in terram, quam pollicitus sum, et ego ero tecum.~H3091H1121H5126H6680H559H2388H553H935H1121H3478H776H7650 24Postquam ergo scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, atque complevit,H4872H3615H3789H1697H8451H5612H8552 25præcepit Levitis, qui portabant arcam fœderis Domini, dicens:H4872H6680H3881H5375H727H1285H3068H559 26Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcæ fœderis Domini Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimonium.H3947H5612H8451H7760H6654H727H1285H3068H430H5707 27Ego enim scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum: quanto magis cum mortuus fuero?H3045H4805H7186H6203H2416H3117H4784H3068H310H4194 28Congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras, atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos cælum et terram.H6950H2205H7626H7860H1696H1697H241H5749H8064H776H5749 29Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum.~H3045H310H4194H7843H7843H5493H1870H6680H7451H7122H319H3117H6213H7451H5869H3068H3707H4639H3027 30Locutus est ergo Moyses, audiente universo cœtu Israël, verba carminis hujus, et ad finem usque complevit.H4872H1696H241H6951H3478H1697H7892H8552


Old Testament
  • 25. Lamentations (5)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 5
  • 29. Joel (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 31. Obadiah (1)
  • 1
  • 34. Nahum (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 35. Habakkuk (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 36. Zephaniah (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 37. Haggai (2)
  • 1
  • 2

New Testament
  • 50. Philippians (4)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 51. Colossians (4)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 52. 1 Thessalonians (5)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 5
  • 53. 2 Thessalonians (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 55. 2 Timothy (4)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 56. Titus (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 57. Philemon (1)
  • 1
  • 61. 2 Peter (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 63. 2 John (1)
  • 1
  • 64. 3 John (1)
  • 1
  • 65. Jude (1)
  • 1
Please login to see history of your searches
Table of Contents
Hide Subtitles
Hide Footnotes
Spacing: 0 1 2 3
Verse Numbers Toggle
Info Language ArrowReturn to top