Iudicum 8:30 - Prayer Tents



Share: Select All button

Previous ChapterNext ChapterReduce Font SizeIncrease Font Size
Iudicum 8
Vulgate (Latin) Help
8Dixeruntque ad eum viri Ephraim: Quid est hoc quod facere voluisti, ut nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian? jurgantes fortiter, et prope vim inferentes.H376H669H559H4100H6213H1697H7121H1980H3898H4080H7378H2394 2Quibus ille respondit: Quod enim tale facere potui, quale vos fecistis? nonne melior est racemus Ephraim, vindemiis Abiezer?H559H6213H5955H669H2896H1210H44 3In manus vestras Dominus tradidit principes Madian, Oreb et Zeb: quid tale facere potui, quale vos fecistis? Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum.~H430H5414H3027H8269H4080H6159H2062H3201H6213H7307H7503H1697H1696 4Cumque venisset Gedeon ad Jordanem, transivit eum cum trecentis viris, qui secum erant: et præ lassitudine, fugientes persequi non poterant.H1439H935H3383H5674H7969H3967H376H5889H7291 5Dixitque ad viros Soccoth: Date, obsecro, panes populo qui mecum est, quia valde defecerunt: ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian.H559H582H5523H5414H3603H3899H5971H7272H5889H7291H310H2078H6759H4428H4080 6Responderunt principes Soccoth: Forsitan palmæ manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes.H8269H5523H559H3709H2078H6759H3027H5414H3899H6635 7Quibus ille ait: Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti.H1439H559H3068H5414H2078H6759H3027H1758H1320H6975H4057H1303 8Et inde conscendens, venit in Phanuel: locutusque est ad viros loci illius similia. Cui et illi responderunt, sicut responderant viri Soccoth.H5927H6439H1696H2063H582H6439H6030H582H5523H6030 9Dixit itaque et eis: Cum reversus fuero victor in pace, destruam turrim hanc.~H559H582H6439H559H7725H7965H5422H4026 10Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. Quindecim enim millia viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, cæsis centum viginti millibus bellatorum educentium gladium.H2078H6759H7174H4264H2568H6240H505H3498H4264H1121H6924H5307H3967H6242H505H376H8025H2719 11Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur, ad orientalem partem Nobe et Jegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant, et nihil adversi suspicabantur.H1439H5927H1870H7931H168H6924H5025H3011H5221H4264H4264H983 12Fugeruntque Zebee et Salmana, quos persequens Gedeon comprehendit, turbato omni exercitu eorum.H2078H6759H5127H7291H310H3920H8147H4428H4080H2078H6759H2729H4264 13Revertensque de bello ante solis ortum,H1439H1121H3101H7725H4421H4608H2775 14apprehendit puerum de viris Soccoth: interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth, et descripsit septuaginta septem viros.H3920H5288H582H5523H7592H3789H8269H5523H2205H7657H7651H376 15Venitque ad Soccoth, et dixit eis: En Zebee et Salmana, super quibus exprobrastis mihi, dicentes: Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, et idcirco postulas ut demus viris, qui lassi sunt et defecerunt, panes.H935H582H5523H559H2078H6759H2778H559H3709H2078H6759H3027H5414H3899H582H3287 16Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos, et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth.H3947H2205H5892H6975H4057H1303H3045H582H5523 17Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis.H5422H4026H6439H2026H582H5892 18Dixitque ad Zebee et Salmana: Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor? Qui responderunt: Similes tui, et unus ex eis quasi filius regis.H559H2078H6759H375H582H2026H8396H559H3644H259H8389H1121H4428 19Quibus ille respondit: Fratres mei fuerunt, filii matris meæ. Vivit Dominus, quia si servassetis eos, non vos occiderem.H559H251H1121H517H3068H2416H3863H2421H2026 20Dixitque Jether primogenito suo: Surge, et interfice eos. Qui non eduxit gladium: timebat enim, quia adhuc puer erat.H559H3500H1060H6965H2026H5288H8025H2719H3372H5288 21Dixeruntque Zebee et Salmana: Tu surge, et irrue in nos: quia juxta ætatem robur est hominis. Surrexit Gedeon, et interfecit Zebee et Salmana: et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent.~H2078H6759H559H6965H6293H376H1369H1439H6965H2026H2078H6759H3947H7720H1581H6677 22Dixeruntque omnes viri Israël ad Gedeon: Dominare nostri tu, et filius tuus, et filius filii tui: quia liberasti nos de manu Madian.H376H3478H559H1439H4910H1121H1121H1121H3467H3027H4080 23Quibus ille ait: Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur vobis Dominus.H1439H559H4910H1121H4910H3068H4910 24Dixitque ad eos: Unam petitionem postulo a vobis: date mihi inaures ex præda vestra. Inaures enim aureas Ismaëlitæ habere consueverant.H1439H559H7592H7596H5414H376H5141H7998H2091H5141H3459 25Qui responderunt: Libentissime dabimus. Expandentesque super terram pallium, projecerunt in eo inaures de præda:H559H5414H5414H6566H8071H7993H376H5141H7998 26et fuit pondus postulatarum inaurium, mille septingenti auri sicli, absque ornamentis, et monilibus, et veste purpurea, quibus reges Madian uti soliti erant, et præter torques aureas camelorum.H4948H2091H5141H7592H505H7651H3967H2091H7720H5188H713H899H4428H4080H6060H1581H6677 27Fecitque ex eo Gedeon ephod, et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israël in eo, et factum est Gedeoni et omni domui ejus in ruinam.H1439H6213H646H3322H5892H6084H3478H2181H310H4170H1439H1004 28Humiliatus est autem Madian coram filiis Israël, nec potuerunt ultra cervices elevare: sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon præfuit.~H4080H3665H6440H1121H3478H5375H7218H3254H776H8252H705H8141H3117H1439 29Abiit itaque Jerobaal filius Joas, et habitavit in domo sua:H3378H1121H3101H3212H3427H1004 30habuitque septuaginta filios, qui egressi sunt de femore ejus: eo quod plures haberet uxores.H1439H7657H1121H3409H3318H7227H802 31Concubina autem illius, quam habebat in Sichem, genuit ei filium nomine Abimelech.H6370H7927H3205H1121H8034H7760H40 32Mortuusque est Gedeon filius Joas in senectute bona, et sepultus est in sepulchro Joas patris sui in Ephra de familia Ezri.H1439H1121H3101H4191H2896H7872H6912H6913H3101H1H6084H33 33Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israël, et fornicati sunt cum Baalim. Percusseruntque cum Baal fœdus, ut esset eis in deum:H1439H4191H1121H3478H7725H2181H310H1168H7760H1170H430 34nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manibus inimicorum suorum omnium per circuitum:H1121H3478H2142H3068H430H5337H3027H341H5439 35nec fecerunt misericordiam cum domo Jerobaal Gedeon, juxta omnia bona quæ fecerat Israëli.H6213H2617H1004H3378H1439H2896H6213H3478


Old Testament
  • 25. Lamentations (5)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 5
  • 29. Joel (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 31. Obadiah (1)
  • 1
  • 34. Nahum (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 35. Habakkuk (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 36. Zephaniah (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 37. Haggai (2)
  • 1
  • 2

New Testament
  • 50. Philippians (4)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 51. Colossians (4)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 52. 1 Thessalonians (5)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 5
  • 53. 2 Thessalonians (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 55. 2 Timothy (4)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 56. Titus (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 57. Philemon (1)
  • 1
  • 61. 2 Peter (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 63. 2 John (1)
  • 1
  • 64. 3 John (1)
  • 1
  • 65. Jude (1)
  • 1
Please login to see history of your searches
Table of Contents
Hide Subtitles
Hide Footnotes
Spacing: 0 1 2 3
Verse Numbers Toggle
Info Language ArrowReturn to top