Jeremiæ 32:44 - Prayer Tents



Share: Select All button

Previous ChapterNext ChapterReduce Font SizeIncrease Font Size
Jeremiæ 32
Vulgate (Latin) Help
32Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciæ regis Juda, ipse est annus decimusoctavus Nabuchodonosor.H1697H3414H3068H6224H8141H6667H4428H3063H8083H6240H8141H8141H5019 2Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem, et Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Juda.H4428H894H2428H6696H3389H3414H5030H3607H2691H4307H4428H3063H1004 3Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens: Quare vaticinaris, dicens: Hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam:H6667H4428H3063H3607H559H5012H559H559H3068H5414H5892H3027H4428H894H3920 4et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chaldæorum, sed tradetur in manus regis Babylonis: et loquetur os ejus cum ore illius, et oculi ejus oculos illius videbunt:H6667H4428H3063H4422H3027H3778H5414H5414H3027H4428H894H1696H6310H6310H5869H7200H5869 5et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus: si autem dimicaveritis adversum Chaldæos, nihil prosperum habebitis?H3212H6667H894H6485H5002H3068H3898H3778H6743 6Et dixit Jeremias: Factum est verbum Domini ad me, dicens:H3414H559H1697H3068H559 7Ecce Hanameel filius Sellum, patruelis tuus, veniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate ut emas.H2601H1121H7967H1730H935H559H7069H7704H6068H4941H1353H7069 8Et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum carceris, et ait ad me: Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Benjamin, quia tibi competit hæreditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset:H2601H1730H1121H935H2691H4307H1697H3068H559H7069H7704H6068H776H1144H4941H3425H1353H7069H3045H1697H3068 9et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum: septem stateres, et decem argenteos.H7069H7704H2601H1730H1121H6068H8254H3701H7651H6235H8255H3701 10Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera.H3789H5612H2856H5749H5707H8254H3701H3976 11Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus:H3947H5612H4736H2856H4687H2706H1540 12et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiæ, in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Judæorum qui sedebant in atrio carceris.H5414H5612H4736H1263H1121H5374H1121H4271H5869H2601H1730H5869H5707H3789H5612H4736H5869H3064H3427H2691H4307 13Et præcepi Baruch coram eis, dicens:H6680H1263H5869H559 14Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis:H559H3068H6635H430H3478H3947H5612H5612H4736H2856H5612H1540H5414H2789H3627H5975H7227H3117 15hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineæ in terra ista.~H559H3068H6635H430H3478H1004H7704H3754H7069H776 16Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens:H310H5414H5612H4736H1263H1121H5374H6419H3068H559 17[Heu! heu! heu! Domine Deus,
ecce tu fecisti cælum et terram
in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento:
non erit tibi difficile omne verbum:
H162H136H3069H6213H8064H776H1419H3581H5186H2220H1697H6381
18qui facis misericordiam in millibus,
et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos:
fortissime, magne, et potens,
Dominus exercituum nomen tibi.
H6213H2617H505H7999H5771H1H2436H1121H310H1419H1368H410H3068H6635H8034
19Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu:
cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam,
ut reddas unicuique secundum vias suas,
et secundum fructum adinventionum ejus.
H1419H6098H7227H5950H5869H6491H1870H1121H120H5414H376H1870H6529H4611
20Qui posuisti signa et portenta
in terra Ægypti usque ad diem hanc,
et in Israël, et in hominibus,
et fecisti tibi nomen sicut est dies hæc.
H7760H226H4159H776H4714H3117H3478H120H6213H8034H3117
21Et eduxisti populum tuum Israël de terra Ægypti,
in signis et in portentis,
et in manu robusta et in brachio extento,
et in terrore magno:
H3318H5971H3478H776H4714H226H4159H2389H3027H5186H248H1419H4172
22et dedisti eis terram hanc,
quam jurasti patribus eorum ut dares eis,
terram fluentem lacte et melle.
H5414H776H7650H1H5414H776H2100H2461H1706
23Et ingressi sunt, et possederunt eam,
et non obedierunt voci tuæ,
et in lege tua non ambulaverunt:
omnia quæ mandasti eis ut facerent non fecerunt,
et evenerunt eis omnia mala hæc.
H935H3423H8085H6963H1980H8451H6213H6680H6213H7451H7122
24Ecce munitiones exstructæ sunt adversum civitatem ut capiatur,
et urbs data est in manus Chaldæorum
qui præliantur adversus eam,
a facie gladii, et famis, et pestilentiæ:
et quæcumque locutus es, acciderunt,
ut tu ipse cernis.
H5550H935H5892H3920H5892H5414H3027H3778H3898H6440H2719H7458H1698H1696H7200
25Et tu dicis mihi, Domine Deus:
Eme agrum argento, et adhibe testes,
cum urbs data sit in manus Chaldæorum?]~
H559H136H3069H7069H7704H3701H5749H5707H5892H5414H3027H3778
26Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens:H1697H3068H3414H559 27[Ecce ego Dominus Deus universæ carnis:
numquid mihi difficile erit omne verbum?
H3068H430H1320H1697H6381
28Propterea hæc dicit Dominus:
Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldæorum,
et in manus regis Babylonis,
et capient eam.
H559H3068H5414H5892H3027H3778H3027H5019H4428H894H3920
29Et venient Chaldæi præliantes adversum urbem hanc,
et succendent eam igni, et comburent eam,
et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal,
et libabant diis alienis libamina ad irritandum me.
H3778H3898H5892H935H3341H784H5892H8313H1004H1406H6999H1168H5258H5262H312H430H3707
30Erant enim filii Israël et filii Juda
jugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua:
filii Israël, qui usque nunc exacerbant me
in opere manuum suarum, dicit Dominus.
H1121H3478H1121H3063H6213H7451H5869H5271H1121H3478H3707H4639H3027H5002H3068
31Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas hæc,
a die qua ædificaverunt eam
usque ad diem istam qua auferetur de conspectu meo,
H5892H639H2534H3117H1129H3117H5493H6440
32propter malitiam filiorum Israël et filiorum Juda,
quam fecerunt ad iracundiam me provocantes,
ipsi et reges eorum,
principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetæ eorum,
viri Juda et habitatores Jerusalem.
H7451H1121H3478H1121H3063H6213H3707H4428H8269H3548H5030H376H3063H3427H3389
33Et verterunt ad me terga, et non facies,
cum docerem eos diluculo et erudirem,
et nollent audire, ut acciperent disciplinam.
H6437H6203H6440H3925H7925H3925H8085H3947H4148
34Et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum,
ut polluerent eam.
H7760H8251H1004H7121H8034H2930
35Et ædificaverunt excelsa Baal
quæ sunt in valle filii Ennom,
ut initiarent filios suos et filias suas Moloch,
quod non mandavi eis,
nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc:
et in peccatum deducerent Judam.
H1129H1116H1168H1516H1121H2011H1121H1323H5674H4432H6680H5927H3820H6213H8441H3063H2398
36Et nunc propter ista,
hæc dicit Dominus Deus Israël ad civitatem hanc,
de qua vos dicitis quod tradetur in manus regis Babylonis,
in gladio, et in fame, et in peste:
H559H3068H430H3478H5892H559H5414H3027H4428H894H2719H7458H1698
37Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos
in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi:
et reducam eos ad locum istum,
et habitare eos faciam confidenter:
H6908H776H5080H639H2534H1419H7110H7725H4725H3427H983
38et erunt mihi in populum,
et ego ero eis in Deum.
H5971H430
39Et dabo eis cor unum, et viam unam,
ut timeant me universis diebus,
et bene sit eis, et filiis eorum post eos.
H5414H259H3820H259H1870H3372H3117H2896H1121H310
40Et feriam eis pactum sempiternum,
et non desinam eis benefacere:
et timorem meum dabo in corde eorum,
ut non recedant a me.
H3772H5769H1285H7725H310H3190H5414H3374H3824H5493
41Et lætabor super eis, cum bene eis fecero:
et plantabo eos in terra ista in veritate,
in toto corde meo et in tota anima mea.
H7797H2895H5193H776H571H3820H5315
42Quia hæc dicit Dominus:
Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande,
sic adducam super eos
omne bonum quod ego loquor ad eos.
H559H3068H935H1419H7451H5971H935H2896H1696
43Et possidebuntur agri in terra ista,
de qua vos dicitis quod deserta sit,
eo quod non remanserit homo et jumentum,
et data sit in manus Chaldæorum.
H7704H7069H776H559H8077H120H929H5414H3027H3778
44Agri ementur pecunia, et scribentur in libro,
et imprimetur signum, et testis adhibebitur,
in terra Benjamin et in circuitu Jerusalem,
in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis,
et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quæ ad austrum sunt,
quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus.]
H7069H7704H3701H3789H5612H2856H5749H5707H776H1144H5439H3389H5892H3063H5892H2022H5892H8219H5892H5045H7622H7725H5002H3068



Old Testament
  • 25. Lamentations (5)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 5
  • 29. Joel (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 31. Obadiah (1)
  • 1
  • 34. Nahum (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 35. Habakkuk (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 36. Zephaniah (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 37. Haggai (2)
  • 1
  • 2

New Testament
  • 50. Philippians (4)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 51. Colossians (4)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 52. 1 Thessalonians (5)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 5
  • 53. 2 Thessalonians (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 55. 2 Timothy (4)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 56. Titus (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 57. Philemon (1)
  • 1
  • 61. 2 Peter (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 63. 2 John (1)
  • 1
  • 64. 3 John (1)
  • 1
  • 65. Jude (1)
  • 1
Please login to see history of your searches
Table of Contents
Hide Subtitles
Hide Footnotes
Spacing: 0 1 2 3
Verse Numbers Toggle
Info Language ArrowReturn to top