Jeremiæ 42:22 - Prayer Tents



Share: Select All button

Previous ChapterNext ChapterReduce Font SizeIncrease Font Size
Jeremiæ 42
Vulgate (Latin) Help
42Et accesserunt omnes principes bellatorum, et Johanan filius Caree, et Jezonias filius Osaiæ, et reliquum vulgus, a parvo usque ad magnum,H8269H2428H3110H1121H7143H3153H1121H1955H5971H6996H1419H5066 2dixeruntque ad Jeremiam prophetam: Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui non intuentur:H559H3414H5030H8467H5307H6440H6419H3068H430H7611H7604H4592H7235H5869H7200 3et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus.H3068H430H5046H1870H3212H1697H6213 4Dixit autem ad eos Jeremias propheta: Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra: omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis, nec celabo vos quidquam.H3414H5030H559H8085H6419H3068H430H1697H1697H3068H6030H5046H4513H1697H4513 5Et illi dixerunt ad Jeremiam: Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus:H559H3414H3068H571H539H5707H6213H1697H3068H430H7971 6sive bonum est, sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, obediemus, ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri.H2896H7451H8085H6963H3068H430H580H7971H3190H8085H6963H3068H430 7Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Jeremiam,H7093H6235H3117H1697H3068H3414 8vocavitque Johanan filium Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, et universum populum, a minimo usque ad magnum.H7121H3110H1121H7143H8269H2428H5971H6996H1419 9Et dixit ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israël, ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu ejus:H559H559H3068H430H3478H7971H5307H8467H6440 10Si quiescentes manseritis in terra hac, ædificabo vos, et non destruam: plantabo, et non evellam: jam enim placatus sum super malo quod feci vobis.H7725H3427H776H1129H2040H5193H5428H5162H7451H6213 11Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis: nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego ut salvos vos faciam, et eruam de manu ejus:H3372H6440H4428H894H6440H3373H3372H5002H3068H3467H5337H3027 12et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra.H5414H7356H7355H7725H127 13Si autem dixeritis vos: Non habitabimus in terra ista, nec audiemus vocem Domini Dei nostri,H559H3427H776H8085H6963H3068H430 14dicentes: Nequaquam, sed ad terram Ægypti pergemus, ubi non videbimus bellum, et clangorem tubæ non audiemus, et famem non sustinebimus, et ibi habitabimus:H559H935H776H4714H7200H4421H8085H6963H7782H7456H3899H3427 15propter hoc nunc audite verbum Domini, reliquiæ Juda: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Ægyptum, et intraveritis ut ibi habitetis,H8085H1697H3068H7611H3063H559H3068H6635H430H3478H7760H7760H6440H935H4714H935H1481 16gladius quem vos formidatis ibi comprehendet vos in terra Ægypti: et fames, pro qua estis solliciti, adhærebit vobis in Ægypto, et ibi moriemini.H2719H3373H5381H776H4714H7458H1672H1692H310H4714H4191 17Omnesque viri qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur Ægyptum, ut habitent ibi, morientur gladio, et fame, et peste: nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali quod ego afferam super eos.H582H7760H6440H935H4714H1481H4191H2719H7458H1698H8300H6412H6440H7451H935 18Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Jerusalem, sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Ægyptum: et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium, et nequaquam ultra videbitis locum istum.H559H3068H6635H430H3478H639H2534H5413H3427H3389H2534H5413H935H4714H423H8047H7045H2781H7200H4725 19Verbum Domini super vos, reliquiæ Juda: Nolite intrare Ægyptum: scientes scietis, quia obtestatus sum vos hodie,H3068H1696H7611H3063H935H4714H3045H3045H5749H3117 20quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum, dicentes: Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et juxta omnia quæcumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus.H8582H5315H7971H3068H430H559H6419H3068H430H3068H430H559H5046H6213 21Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos.H3117H5046H8085H6963H3068H430H7971 22Nunc ergo scientes scietis quia gladio, et fame, et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi.H3045H3045H4191H2719H7458H1698H4725H2654H935H1481


Old Testament
  • 25. Lamentations (5)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 5
  • 29. Joel (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 31. Obadiah (1)
  • 1
  • 34. Nahum (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 35. Habakkuk (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 36. Zephaniah (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 37. Haggai (2)
  • 1
  • 2

New Testament
  • 50. Philippians (4)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 51. Colossians (4)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 52. 1 Thessalonians (5)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 5
  • 53. 2 Thessalonians (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 55. 2 Timothy (4)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 56. Titus (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 57. Philemon (1)
  • 1
  • 61. 2 Peter (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 63. 2 John (1)
  • 1
  • 64. 3 John (1)
  • 1
  • 65. Jude (1)
  • 1
Please login to see history of your searches
Table of Contents
Hide Subtitles
Hide Footnotes
Spacing: 0 1 2 3
Verse Numbers Toggle
Info Language ArrowReturn to top