Jeremiæ 9:1 - Prayer Tents



Share: Select All button

Previous ChapterNext ChapterReduce Font SizeIncrease Font Size
Jeremiæ 9
Vulgate (Latin) Help
9[Quis dabit capiti meo aquam,
et oculis meis fontem lacrimarum,
et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei?
H5414H7218H4325H5869H4726H1832H1058H3119H3915H2491H1323H5971
2Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum,
et derelinquam populum meum,
et recedam ab eis?
quia omnes adulteri sunt,
cœtus prævaricatorum.
H5414H4057H4411H732H5800H5971H3212H5003H6116H898
3Et extenderunt linguam suam
quasi arcum mendacii et non veritatis:
confortati sunt in terra,
quia de malo ad malum egressi sunt,
et me non cognoverunt, dicit Dominus.
H1869H3956H7198H8267H1396H530H776H3318H7451H7451H3045H5002H3068
4Unusquisque se a proximo suo custodiat,
et in omni fratre suo non habeat fiduciam:
quia omnis frater supplantans supplantabit,
et omnis amicus fraudulenter incedet.
H8104H376H7453H982H251H251H6117H6117H7453H1980H7400
5Et vir fratrem suum deridebit,
et veritatem non loquentur:
docuerunt enim linguam suam loqui mendacium;
ut inique agerent laboraverunt.
H2048H376H7453H1696H571H3925H3956H1696H8267H3811H5753
6Habitatio tua in medio doli:
in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.
H3427H8432H4820H4820H3985H3045H5002H3068
7Propterea hæc dicit Dominus exercituum:
Ecce ego conflabo, et probabo eos:
quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei?
H559H3068H6635H6884H974H6213H6440H1323H5971
8Sagitta vulnerans lingua eorum,
dolum locuta est.
In ore suo pacem cum amico suo loquitur,
et occulte ponit ei insidias.
H3956H2671H7819H1696H4820H1696H7965H7453H6310H7130H7760H696
9Numquid super his non visitabo, dicit Dominus,
aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea?
H6485H5002H3068H5315H5358H1471
10Super montes assumam fletum ac lamentum,
et super speciosa deserti planctum,
quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens,
et non audierunt vocem possidentis:
a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt.
H2022H5375H1065H5092H4999H4057H7015H3341H376H5674H8085H6963H4735H5775H8064H929H5074H1980
11Et dabo Jerusalem in acervos arenæ,
et cubilia draconum:
et civitates Juda dabo in desolationem,
eo quod non sit habitator.
H5414H3389H1530H4583H8577H5414H5892H3063H8077H3427
12Quis est vir sapiens qui intelligat hoc,
et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud,
quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum,
eo quod non sit qui pertranseat?
H2450H376H995H6310H3068H1696H5046H776H6H3341H4057H5674
13Et dixit Dominus:
Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis,
et non audierunt vocem meam,
et non ambulaverunt in ea,
H3068H559H5800H8451H5414H6440H8085H6963H1980
14et abierunt post pravitatem cordis sui,
et post Baalim, quod didicerunt a patribus suis:
H3212H310H8307H3820H310H1168H1H3925
15idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël:
Ecce ego cibabo populum istum absinthio,
et potum dabo eis aquam fellis.
H559H3068H6635H430H3478H398H5971H3939H4325H7219H8248
16Et dispergam eos in gentibus
quas non noverunt ipsi et patres eorum,
et mittam post eos gladium,
donec consumantur.
H6327H1471H1H3045H7971H2719H310H3615
17Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël:
Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant:
et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent:
H559H3068H6635H995H7121H6969H935H7971H2450H935
18festinent, et assumant super nos lamentum:
deducant oculi nostri lacrimas,
et palpebræ nostræ defluant aquis.
H4116H5375H5092H5869H3381H1832H6079H5140H4325
19Quia vox lamentationis audita est de Sion:
Quomodo vastati sumus,
et confusi vehementer?
quia dereliquimus terram;
quoniam dejecta sunt tabernacula nostra.
H6963H5092H8085H6726H7703H3966H954H5800H776H4908H7993
20Audite ergo, mulieres, verbum Domini,
et assumant aures vestræ sermonem oris ejus,
et docete filias vestras lamentum,
et unaquæque proximam suam planctum:
H8085H1697H3068H802H241H3947H1697H6310H3925H1323H5092H802H7468H7015
21quia ascendit mors per fenestras nostras;
ingressa est domos nostras,
disperdere parvulos deforis,
juvenes de plateis.]
H4194H5927H2474H935H759H3772H5768H2351H970H7339
22Loquere: [Hæc dicit Dominus:
Et cadet morticinum hominis
quasi stercus super faciem regionis,
et quasi fœnum post tergum metentis,
et non est qui colligat.
H1696H5002H3068H5038H120H5307H1828H6440H7704H5995H310H7114H622
23Hæc dicit Dominus:
Non glorietur sapiens in sapientia sua,
et non glorietur fortis in fortitudine sua,
et non glorietur dives in divitiis suis:
H559H3068H2450H1984H2451H1368H1984H1369H6223H1984H6239
24sed in hoc glorietur, qui gloriatur,
scire et nosse me,
quia ego sum Dominus qui facio misericordiam,
et judicium, et justitiam in terra:
hæc enim placent mihi, ait Dominus.
H1984H1984H7919H3045H3068H6213H2617H4941H6666H776H2654H5002H3068
25Ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium,
H3117H935H5002H3068H6485H4135H6190
26super Ægyptum, et super Juda, et super Edom,
et super filios Ammon, et super Moab;
et super omnes qui attonsi sunt in comam,
habitantes in deserto:
quia omnes gentes habent præputium,
omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde.]
H4714H3063H123H1121H5983H4124H7112H6285H3427H4057H1471H6189H1004H3478H6189H3820



Old Testament
  • 25. Lamentations (5)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 5
  • 29. Joel (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 31. Obadiah (1)
  • 1
  • 34. Nahum (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 35. Habakkuk (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 36. Zephaniah (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 37. Haggai (2)
  • 1
  • 2

New Testament
  • 50. Philippians (4)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 51. Colossians (4)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 52. 1 Thessalonians (5)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 5
  • 53. 2 Thessalonians (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 55. 2 Timothy (4)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 56. Titus (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 57. Philemon (1)
  • 1
  • 61. 2 Peter (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 63. 2 John (1)
  • 1
  • 64. 3 John (1)
  • 1
  • 65. Jude (1)
  • 1
Please login to see history of your searches
Table of Contents
Hide Subtitles
Hide Footnotes
Spacing: 0 1 2 3
Verse Numbers Toggle
Info Language ArrowReturn to top