Psalmi 43:1 - Prayer Tents



Share: Select All button

Previous ChapterNext ChapterReduce Font SizeIncrease Font Size
Psalmi 43
Vulgate (Latin) Help
43In finem. Filiis Core ad intellectum.H8199H430H7378H7379H3808H2623H1471H6403H4820H5766H376 2[Deus, auribus nostris audivimus,
patres nostri annuntiaverunt nobis,
opus quod operatus es in diebus eorum,
et in diebus antiquis.
H430H4581H2186H1980H6937H3906H341
3Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos;
afflixisti populos, et expulisti eos.
H7971H216H571H5148H935H6944H2022H4908
4Nec enim in gladio suo possederunt terram,
et brachium eorum non salvavit eos:
sed dextera tua et brachium tuum,
et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
H935H4196H430H410H8057H1524H3658H3034H430H430
5Tu es ipse rex meus et Deus meus,
qui mandas salutes Jacob.
H7817H5315H1993H3176H430H3034H3444H6440H430
6In te inimicos nostros ventilabimus cornu,
et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
7Non enim in arcu meo sperabo,
et gladius meus non salvabit me:
8salvasti enim nos de affligentibus nos,
et odientes nos confudisti.
9In Deo laudabimur tota die,
et in nomine tuo confitebimur in sæculum.
10Nunc autem repulisti et confudisti nos,
et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
11Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros,
et qui oderunt nos diripiebant sibi.
12Dedisti nos tamquam oves escarum,
et in gentibus dispersisti nos.
13Vendidisti populum tuum sine pretio,
et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
14Posuisti nos opprobrium vicinis nostris;
subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
15Posuisti nos in similitudinem gentibus;
commotionem capitis in populis.
16Tota die verecundia mea contra me est,
et confusio faciei meæ cooperuit me:
17a voce exprobrantis et obloquentis,
a facie inimici et persequentis.
18Hæc omnia venerunt super nos; nec obliti sumus te,
et inique non egimus in testamento tuo.
19Et non recessit retro cor nostrum;
et declinasti semitas nostras a via tua:
20quoniam humiliasti nos in loco afflictionis,
et cooperuit nos umbra mortis.
21Si obliti sumus nomen Dei nostri,
et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
22nonne Deus requiret ista?
ipse enim novit abscondita cordis.
Quoniam propter te mortificamur tota die;
æstimati sumus sicut oves occisionis.
23Exsurge; quare obdormis, Domine?
exsurge, et ne repellas in finem.
24Quare faciem tuam avertis?
oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ?
25Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra;
conglutinatus est in terra venter noster.
26Exsurge, Domine, adjuva nos,
et redime nos propter nomen tuum.]



Old Testament
  • 25. Lamentations (5)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 5
  • 29. Joel (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 31. Obadiah (1)
  • 1
  • 34. Nahum (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 35. Habakkuk (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 36. Zephaniah (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 37. Haggai (2)
  • 1
  • 2

New Testament
  • 50. Philippians (4)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 51. Colossians (4)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 52. 1 Thessalonians (5)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 5
  • 53. 2 Thessalonians (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 55. 2 Timothy (4)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 4
  • 56. Titus (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 57. Philemon (1)
  • 1
  • 61. 2 Peter (3)
  • 1
  • 2
  • 3
  • 63. 2 John (1)
  • 1
  • 64. 3 John (1)
  • 1
  • 65. Jude (1)
  • 1
Please login to see history of your searches
Table of Contents
Hide Subtitles
Hide Footnotes
Spacing: 0 1 2 3
Verse Numbers Toggle
Info Language ArrowReturn to top